DENISON

Lima Public Library Leaf 35

This leaf contains text written by St. Jerome (c.347-420) or St. Augustine (354-430), two of the most influential Fathers of the Catholic Church, and copied in France in the middle of the fifteenth century. It measures 38.5 x 28 cm, and the vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. See Denison University Leaf 35 for more information about this manuscript.

Text: This leaf contains text from Jerome's Letter 22, "Ad Eustochium." It is available online at
http://patrologia.narod.ru/patrolog/hieronym/epist/epist02.htm.

Lima PL 35r.JPG
Lima Leaf 35 Recto
Lima Leaf 35 Recto

Lima Public Library Leaf 35 Recto

+ Lima Leaf 35 Recto Transcription

[column A]

-bus lupos tegunt. Christum mentitur Antichristus; et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude soror, gaude filia, gande mi virgo: quia quod aliae simulant, tu vere esse coepisti.

[39.] Haec omnia quae digessimus, dura videbuntur ei, quae non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit; et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat; qui commortuus est Domino suo, et consurrexit, et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: Quis nos separabit a caritate Dei? an tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius?; Et iterum: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angelus, neque Principatus, neque Potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque excelsum, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.

Dei Filius pro nostra salute, hominis factus est filius. Novem mensibus in utero ut nascatur exspectat, fastidia sustinet, cruentus egreditur, pannis involvitur, blanditiis delinitur: et ille pugillo mundum includens, praesepis continetur angustiis. Taceo quod usque ad triginta annos ignobilis, parentum paupertate contentus est: verberatur, et tacet: crucifigitur, et pro crucifigentibus deprecatur. Quid igitur retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa est in conspectu Domini, mors Sanctorum ejus. Haec est sola digna retri-

[column B]

-butio, cum sanguis sanguine compensatur; et redempti cruore Christi, pro redemptore libenter occumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel justus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere. Et ne in immensum volumen extendam, quaere et invenies singulos adversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. Quem enim diligit Dominus, corripit. Castigat autem omnem filium quem recipit. Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma sumere, lassescere sub lorica, et postea gaudere victorem, quam impatientia unius horae servire perpetuo?

[40.] Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor est. Respice quanta Jacob pro Rachel pacta uxore sustinuit. Et servivit, inquit Scriptura, Jacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu ejus quasi dies pauci, quia amabat illam. Unde et ipse postea memorat: In die urebar aestu, et gelu noct. Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile; brevia putabimus universa quae longa sunt; et jaculo illius vulnerati, per horarum momenta dicemus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est a me. Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit.

Quando tibi grave videtur esse quod sustines, Pauli secundam Epis-

+ Lima Leaf 35 Recto Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


Lima PL 35v.JPG
Lima Leaf 35 Verso
Lima Leaf 35 Verso

Lima Public Library Leaf 35 Verso

+ Lima Leaf 35 Verso Transcription

[column A]

-tolam ad Corinthios lege: In laboribus plurimum; in carceribus abundantius; in plagis supra modum; in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi: ter virgis caesus sum: semel lapidatus sum: ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis plurimis, in frigore et nuditate. Quis nostrum saltem minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Ob quae ille postea confidenter aiebat: Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona justitiae, quam retribuet mihi in illa die Dominus justus judex. Si cibus insulsior fuerit, contristamur: et putamus Deo nos aliquod praestare beneficium, cum aquatius vinum bibimus. Calix frangitur, mensa subvertitur; verbera resonant, et aqua tepidior sanguine vindicatur.

Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Nisi vim feceris, coelorum regna non capies. Nisi pulsaveris importune, panem non accipies Sacramenti. An non tibi videtur violentia, cum caro cupit esse quod Deus est: et illuc unde Angeli corruerunt, Angelos judicatura conscendit?

[41.] Egredere quaeso paulisper de carcere, et praesentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec o-

[column B]

-culus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria Mater Domini choris occurret comitata Virgineis? cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens Maria soror Aaron in sua manu, praecinet responsuris: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret, et dicet: Surge, veni proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hyems transivit, pluvia abiit sibi. Tunc et Angeli mirabuntur, et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiae, et laudabunt reginae, et concubinae praedicabunt. Hinc et alius castitatis chorus occurret: Sara cum nuptis veniet: filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt in diversis gregibus carnis et spiritus matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit: exultabitur ista, quod docuit. Tunc vere super asinam Dominus ascendet, et coelestem ingreditur Jerusalem. Tunc parvuli, de quibus in Isaia Salvator effatur: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Deus, palmas victoriae sublevantes, consono ore cantabunt: Osanna in excelsis: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quatuor millia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas, et cantabunt Canticum novum. Et nemo poterit dicere Canticum illud, nisi numerus definitus. Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt:

+ Lima Leaf 35 Verso Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


For more information, contact Dr. Fred Porcheddu.