Kenyon College Leaf 35
This leaf contains text written by St. Jerome (c.347-420) or St. Augustine (354-430), two of the most influential Fathers of the Catholic Church, and copied in France in the middle of the fifteenth century. It measures 38.5 x 28 cm, and the vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. See Denison University Leaf 35 for more information about this manuscript.
Text: This leaf contains text from Jerome's Letter 51, "Epiphanii ad Joannem Jerosolymitanum," written c.394. It is available online at http://patrologia.narod.ru/patrolog/hieronym/epist/epist03.htm.
Kenyon College Leaf 35 Recto
[column A]
a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam: et ante reditum cum te ille ibi videbat, et ego videbam, sed oculis ejus. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nectimur: deinde illius ex ore jam diligis, nequaquam impudenter, quasi aliquis ignotus, commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus: nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus: sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur. [2.] Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut in interpretandis eorum libris qui Graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus illos tales viros, et unumpotissimum quem tu libentius in tuis litteris sonas Origenem.
De vertendis autem in linguam Latinam sanctis litteris Canonicis, laborare te nollem nisi eo modo quo Job interpretatus est: ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam, et Septuaginta, quorum est gravis sima auctoritas, interpretationem dis-
[column B]
-tet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in Hebraicis litteris et exemplaribus invenitur, quod tot Interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii, vel majore spiritus concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam; nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque Hebraearum viam atque regulas mordicus (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt; sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in illis falli potuisse creditur: si autem manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua caritate expositis causis, certum me facias obsecraverim.
[3.] Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas Apostoli Pauli, quarum unam ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse, vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt) ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi aliquod in sanctis libris haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, Sitne aliquando mentiri viri boni: et alia quaestio est, Utrum scriptorem sanctarum
A translation of this leaf is currently unavailable.
Kenyon College Leaf 35 Verso
[column A]
Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla est quaestio. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur Apostolus Paulus cum Apostolum Petrum objurgans diceret: Si tu cum sis Judaeus, Gentiliter, et non Judaice vivis, quemadmodum cogis gentes judaizare? Et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit, et scripsit: ut quasi animos tumultuantium deliniret. Quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit; et dixerint totum illud quod idem Apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est, propter homines qui dilectione conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum: scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non enim opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat: atque ita nusquam certa erit in sanctis literis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum, cum ingenti cura veritatis commendandae, dicere; Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum,
[column B]
quem non suscitavit. Si quis huic diceret: quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret? Clamans non minore, aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari falsitatem, quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia: potiusque id quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit: et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.
[4.] Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt, adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae tuae relinquo. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem. Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat: quod non vult, non credat: si semel fuerit persuasum, aliqua ratione illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in Scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus no-
A translation of this leaf is currently unavailable.