["Evangelium," lines 2219-62. See Beichner, vol. II, pp. 511-12.]
Vnxerat illa pedes Christi que nunc capud ungit,
Tunc immunda, modo munda carensque nota.
Ecclesiam mulier notat; unguentum preciosum
Que Christum laudat est preciosa fides.
Qui credens, Christum docet esse Deum, caput ungit;
Qui credens, hominem predicat esse, pedes.
Huic aliud simile primum Lucas Pharisei
Simonis alterius predicat esse domo.
Discipulos turbat effusio prodiga nardi
Ac indignantes inuida uerba sonant:
"Vt quid perditio nardi tam maxima? Vendi
Id potuit multo pauperibusque dari."
Pluralem numerum posuit pro simplice: Iudas
Solus id exclamat, fur quia prauus erat.
Christus ait: "Quid eam turbatis, que michi seruit?
Hoc in me mulier est operata bonum.
Semper erunt inopes uobiscum, nec ego semper
Corpore, sed presens sum Deitate tamen.
Ista sepulture causa michi corpus inunxit,
Quod uos iacturam creditis esse grauem;
Nec mirum, si me nardi perfudit odore,
Pro qua fundetur mox meus iste cruor."
Amen amen dico uobis, ubicumque predicatum fuerit hoc.
Christus in his uerbis uentura notauit, et huius
Laus euangelii splendet ubique modo.
Tunc abiit unus ex discipulis.
Procedens Scarioth ad pontifices ait: "Illum
Si uobis tradam, quid michi munus erit?"
Tanquam mancipium uendens, uir auarus ementis
Ponit in arbitrio quid dare querat emens.
Denarios statuunt ter denos; sic memoratur,
Vt quidam dicunt, uenditus esse Ioseph.
Vnguenti dampnum pretio uult ille Magistri
Compensare miser, ad sua dampna celer.
Vox Scarioth sonat hoc memorans mortem, quia semper
In Domini morte mente paratus erat.
Accensus pretio, perquirit tradat ut illum
Iudas Iudeis, agniculumque lupis.
Horam querit ut hunc qui bis senas habet horas
Tradat fraude Diem, de quibus ipse fuit.
Vnde loco quodam Iesus inquit: "Nonne diei
Sunt bis sex hore, quas regit una dies?"
Sunt hodie multi qui Iude crimen abhorrent
Et tamen illud agunt ac imitantur eum;
Nam qui testantur falsum pro munere uerbum,
Veracem tradunt, uera negando, Deum.
Prima die azimorum accesserunt discipuli ad Iesum.