DENISON

Kent State University Leaf 35

This leaf contains text written by St. Jerome (c.347-420) or St. Augustine (354-430), two of the most influential Fathers of the Catholic Church, and copied in France in the middle of the fifteenth century. It measures 38.5 x 28 cm, and the vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. See Denison University Leaf 35 for more information about this manuscript.

Text: This leaf contains text from Jerome's Letter 131, "Augustini ad Hieronymum sive liber de origine animae hominis," written in 415. It is available online at
http://patrologia.narod.ru/patrolog/hieronym/epist/epist04.htm.

Kent 35v.jpg
Kent Leaf 35 Recto
Kent Leaf 35 Recto

Kent State University Leaf 35 Recto

+ Kent Leaf 35 Recto Transcription

[column A]

-cione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur agebatur. [21.] Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum? Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam: sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes et ibi omnes, quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, quisquis nobis dixerit, quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse, nisi in Christo, tanquam pestis communis fidei detestandus est. Item quisquis dixerit, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in eadem condemnatione maneat, de qua dicit

[column B]

Apostolus, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem: Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse jam contra Jovinianum disputans, et exponens Jonam Prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti: credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae vel non legi, vel in praesentia non recordor, Hujus igitur damnationis in parvulis causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo quam videt nullum habere peccatum.

[22.] An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati, novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subjugatae possit incorruptionis meritum comparari. Sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni ejus acquiritur, quod illius moribus nondum potuit. Si autem sine illo sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare: caro vero ejus non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius sacramento? [23.] Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae. Ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum: Ipsa est qua in Christo omnes

+ Kent Leaf 35 Recto Translation

A translation of this leaf is currently available.


Kent 35r.jpg
Kent Leaf 35 Verso
Kent Leaf 35 Verso

Kent State University Leaf 35 Verso

+ Kent Leaf 35 Verso Transcription

[column A]

vivificabuntur. Qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui prius quam possent agere vel bene vel male, sine baptismo corpore exuti sunt? Nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem judicii? Quae sententia prius quam refellatur, ipsa novitate jam displicet. Deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes eorum, non propter animas currere?

Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmatissimam servans, ad corrigendum eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum, rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis censuit. [24.] Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua con-

[column B]

-demnatione non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur, quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundamentum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui. [25.] Quae cum ita sint, quaerenda causa est, atque reddenda, quare damnentur animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua. [26.] Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso, et Qui finxit singillatim corda eorum. Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere, et tamen scriptum est Cor mundum crea in me Deus. Nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri. prius quam aliquid esset: Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiae, sic jam existens fingitur conformatione doctrinae.

Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum: istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas.

+ Kent Leaf 35 Verso Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


For more information, contact Dr. Fred Porcheddu.