Kent State University Leaf 07
This leaf contains text from Aurora, a 15,000-line Latin poem by Petrus de Riga which paraphrases and interprets some two dozen books of the Bible. Its oblong dimensions (24 x 11cm) make it easy to recognize, and Ege locates its origin as English in part due to this shape. It dates to the early 13th century, and is written in an early Gothic hand. See Denison University Leaf 07 for more information about this manuscript.
Text: "Numbers," lines 437-83 (recto). A scan of the verso is not yet available, but it likely continues "Numbers" to line 529.
Kent State University Leaf 07 Recto
["Numbers," lines 437-83. See Beichner, vol. I, 198-200.]
Aspice quam pulchre uerbis respondeat istis
Selmona, nam nomen istud imago sonat,
Et serpens Moysi, qui dicitur eneus, eius
Qui fuit in ligno passus imago fuit;
Et pulchre, Finon sonat os, mortem quia Christi,
Quam credis, debes ore fatendo sequi.
Que magus aut phiton nostro sermone uocatur,
Mansio ter dena septima fertur Oboth.
Phiton siue magus est scismaticus quia turbat
Verum quod credis corde, quod ore sonas;
Sed contra uoces incantantis sapienter
Aures obtura, plus sapienter agens.
Mansio ter dena Iebar est octauaque; massa
Que transit lapidum uox sonat ista michi:
Sancti sunt lapides uiui, transire parati
Ad melius semper, de quibus esse stude.
Ter denus nonus est Dibongad locus; illic
Rex Og rexque Seon uictus uterque fuit.
Intellecta quidem temptatio fortiter istud
Nomen Dibongad rite sonare potest,
Nam dum scismaticos superas, intellige uerbis
Temptamenta nimis fortia uicta tuis.
Contempnens ficus sonat in sermone Latino
Helmon Deblathaim, mansio dena quater:
[Marginal:] Disce per hoc dulces carnis contempnere fluxus,
[Marginal:] Nam foliis fici se male texit Adam.
[Marginal:] Abbara mons, contra faciem Nabo stans, prior extat
[Marginal:] Post hanc que fertur mansio dena quater.
Hic Moyses morti persoluit debita, sanctam
Inspiciens terram, non habiturus eam:
Est Moyses moriens lex deficiens quia nullus
Per legem meruit tangere regna poli.
Res confusa sonat Nabo: lex confusa recedit
Dum Christus ueniens dat noua iussa suis.
Proxima Iordani fuit ultima mansio tanquam
Leta uiatoris perficiensque uiam,
Namque fit hic cursus, ut Christi flumine lotus,
Predictis gradibus ad loca summa uoles.
Isto facto loco quedam sacra lectio narrat,
Que tibi succincte nostra Camena canet.
Dum de discreti silentii censura tractaretur, adiunctum est:
Vas quod non habuerit operculum desuper immundum erit.
Vas erit immundum quod non uelabit operclum:
Os erit immundum quod reticere nequit.
Dum per macerationem infirmitatis corriperet ad cogitationem sui
repressam praue intentionem mentis tractaretur, adiunctum est quod
Balaam tarditate asine ab itinere prepeditur.
Conductus Balaam fuit ut maledicat Hebreis,
Sed maledicta magi sunt benedicta magis.
Insidet hie asine, mutum loquitur pecus; ensem
Non uidet angelicum sessor, asella uidet.
Muta prius, plebs gentilis loquitur modo laudes,
No English translation of Aurora presently exists.