Cleveland Public Library Leaf 40
This leaf is from a manuscript copy of Thomas Aquinas's Commentary on the Sentences of Peter Lombard made in Italy in the late fifteenth century. It measures 28.5 x 21.5 cm, and is written in an attractive and clear Humanist book hand. The text is unadorned except for red and blue paraph markers and three-line initials, the latter accompanied by majuscule letters. There is pencil foliation in the upper right corner of the recto. See Denison University Leaf 40 for more information about this manuscript.
Text: This leaf contains text from Aquinas's Super Sententiis, lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 co. [532], to Super Sententiis, lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 s. c. 1 [542]. It is available online at http://www.corpusthomisticum.org/snp1004.php.
Cleveland Public Library Leaf 40 Recto
[column A]
pertinet ad naturam, quae est ex similibus similia procreans; ideo dicitur, quod pater natura genuit filium.
[533. Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 1.] Ad primum ergo dicendum, quod Hilarius naturalem necessitatem appellat, quando virtute naturae aliquid agitur quod est contrarium voluntati, sicut fames et sitis in nobis; unde voluntas patitur quasi quamdam violentiam a natura; et talis necessitas non est in Deo.
[534. Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 2.] Ad secundum dicendum, quod quamvis natura et voluntas sint idem re, differunt tamen ratione, ut dictum est. Et ideo essentia divina in ratione naturae est principium alicujus, cujus principium non est ipsa eadem, prout habet rationem voluntatis.
[535. Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 3.] Ad tertium dicendum, quod naturam contingit cognoscere dupliciter. Vel perfecte comprehendendo ipsam; et sic philosophi non cognoverunt naturam divinam: quia sic cognovissent omnia opera divina, et quaecumque sunt in ipsa. Vel per effectus; et ita philosophi cognoverunt. Quia vero creatura non perfecte repraesentat naturam divinam, secundum quod est principium generationis aeternae et consubstantialis; ideo generationem divinam, quae est ejus operatio, non cognoverunt philosophi. [ ]
[column B]
cognitionem sapientiae.
Dicendum, quod voluntatem oportet quod praecedat aliqua cognitio. Est enim duplex actus voluntatis. Unus imperfectus, scilicet appetere; et iste actus praecedit cognitionem perfectam eorum quae acquiruntur in cognitione. Per appetitum enim sciendi aliquid movetur aliquis ad considerationem alicujus, cujus cognitionem considerando accipit; sed tamen hunc actum voluntatis praecedit cognitio indeterminata qua res scitur in universali, et per illam cognitionem imperfectam tendit appetitus in perfectionem ipsius: si enim esset omnino ignotum, non quaereretur. Est et alius actus voluntatis perfectus, quo voluntas quiescit et placet sibi in re jam habita; et ita voluntas sciendi sequitur cognitionem perfectam.
Utrum Deus filium volens aut nolens genuit. Videtur quod necessarium sit alterum dare, cum fiat divisio per affirmationem et negationem.
Dicendum, quod nolens et volens non opponuntur contradictorie; sed volens et non volens.
Differt enim nolo et non volo; quia cum dicitur: non volo, negatur actus; et ideo opponitur sicut negatio ad affirmationem: sed in hoc verbo nolo et in toto condeclinio ejus remanet actus voluntatis affirmatus, et negatio fertur ad nolitum. Unde sensus est: nolo hoc; id est, volo hoc non esse. Unde non oportet dici nolens vel volens, quia
A translation of this leaf is currently unavailable.
Cleveland Public Library Leaf 40 Verso
[column A]
lapis nec volens est nec nolens. Et similiter in proposito neutrum dandum est. Sed danda est ista, non volens, si volens dicat voluntatem accedentem vel antecedentem. Si autem dicat voluntatem concomitantem danda est ista, volens genuit.
HIC SOLET QVERI [ ]
[537. Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 pr.] Postquam ostendit principium divinae generationis proprium, quod est natura et non voluntas; hic inquirit de communitate principii, utrum scilicet generandi potentia sit communis patri et filio; et dividitur in duas: in prima inquirit de communitate potentiae generativae sumptae in concreto; in secunda de communitate ejusdem sumptae in abstracto, ibi: item quaeritur a quibusdam, si pater potens sit natura gignere filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in filio. Prima in tres: primo determinat quaestionem; secundo movet dubitationem, ibi: sed vehementer nos movet quod Augustinus ait; tertio ponit solutionem, ibi: quomodo ergo accipietur quod supra dictum est?
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit determinationem, ibi: cui versutiae facile respondemus; tertio confirmat per similitudinem, ibi: ex simili quoque hoc videre possumus. Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait. Hic ponit dubitationem: et primo ponit ad unam partem auctoritatem Augustini; secundo ad partem contrariam inducit quorumdam rationem, ibi: hoc autem videtur quibusdam non posse stare. Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est? Hic solvit: et primo insinuat solvendi difficultatem; secundo prosequitur solutionem, ibi: potest ergo sic intelligi. Hic quaeruntur duo: primo de potentia generandi in Deo. Secundo de communitate
[column B]
ipsius.
Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum in Deo sit potentia ad generandum; 2 quid sit illa potentia, an sit absolutum aliquid vel ad aliquid; 3 de comparatione ipsius ad potentiam creandi.
AD PRIMVM sic proceditur.
[539. Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 arg. 1.] Videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum. Quidquid enim exit ab aliqua potentia, sive sit potentia agentis sive materiae, prius est in potentia quam sit in actu. Sed generatio filii a patre non est hujusmodi, cum sit aeterna. Ergo non exit ab aliqua potentia. Ergo in Deo non est potentia ad generandum.
[540. Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 arg. 2.] Praeterea, illud quod per se est naturae, non exit ab ea mediante aliqua potentia, sicut anima dat tale esse corpori nullo mediante. Sed generatio est per se opus naturae, ut dicit Damascenus. Ergo non est opus potentiae; et sic idem quod prius.
[541. Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 arg. 3.] Praeterea, omnis potentia vel est activa vel passiva. Sed in patre non est potentia passiva ad generandum filium, quia secundum eam magis diceretur mater quam pater. Nec est etiam in eo potentia activa; quia, secundum philosophum, potentia activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud: unde potentia activa exigit materiam in quam agat. Generatio autem filii non est ex materia. Ergo videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum.
[542. Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 s. c. 1.] Contra, Augustinus arguit: si pater non potuit generare filium aequalem et coaeternum sibi, impo-
A translation of this leaf is currently unavailable.