DENISON

Cincinnati Public Library Leaf 40

This leaf is from a manuscript copy of Thomas Aquinas's Commentary on the Sentences of Peter Lombard made in Italy in the late fifteenth century. It measures 28.5 x 21.5 cm, and is written in an attractive and clear Humanist book hand. The text is unadorned except for red and blue paraph markers and three-line initials, the latter accompanied by majuscule letters. There is pencil foliation in the upper right corner of the recto. See Denison University Leaf 40 for more information about this manuscript.

Text: This leaf contains text from Aquinas's Super Sententiis, lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 2 [897], to Super Sententiis, lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 ad arg. [912]. It is available online at http://www.corpusthomisticum.org/snp1009.php.

Cincinnati PL40r.JPG
Cincinnati Leaf 40 Recto
Cincinnati Leaf 40 Recto

Cincinnati Public Library Leaf 40 Recto

+ Cincinnati Leaf 40 Recto Transcription

[column A]

sicut etiam dicitur habitare in sanctis.

[898. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 3.] Ad tertium dicendum, quod Damasceno in hac parte non creditur, quia dicitur fuisse tempore illo quo incepit controversia super hac quaestione inter Graecos et Latinos. Tamen non negat quin sit ex filio; sed dicit se non concedere quod sit a filio, quia adhuc apud eos in dubio vertebatur.

[899. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 4.] Ad quartum dicendum, quod verbum est duplex, scilicet vocale, et verbum mentis; et duplici verbo respondet duplex spiritus. Verbo enim vocali respondet spiritus corporalis, verbo mentali spiritus amoris intimi. Unde dico, quod verbum, secundum generationem aeternam est simile verbo mentali; et ideo a verbo procedit spiritus sanctus, sicut a verbo mentali amor. Sed filius, secundum quod carnem assumpsit, habet similitudinem verbi vocalis; et sicut formatio vocis fit per aerem respiratum, ita incarnatio verbi facta est operatione spiritus sancti.

[900. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 5.] Ad quintum dicendum, quod in illa similitudine supponitur falsum. Calor enim procedit ex splendore, secundum philosophos; unde dicit Avicenna, quod sol non facit calorem in inferioribus nisi mediante splendore.

[901. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 6.] Ad sextum dicendum, quod processio dicitur proprie in divinis, sicut et generatio. Unde non sumitur a similitudine processionis localis, quia hoc esset metaphorice dictum; sed dicit exitum a principio. Non autem omne quod est a principio, procedit in aliud; sed aliquid procedit ut in se subsistens; et ita procedit spiritus sanctus a patre et filio.

[902. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 7.] Ad septimum dicendum, quod simplex

[column B]

non potest procedere a pluribus quae sunt diversa per essentiam, quorum sunt diversae operationes. Sed pater et filius virtute unius naturae spirant spiritum sanctum unica spiratione. Et ideo qui spiratur est simplex.

[903. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 8.] Ad octavum dicendum, quod non potest spiritus sanctus communicare patri in generatione filii duplici ratione. Primo, quia filius procedit per modum naturae, quia per actum generationis; et actus naturae est unius tantum; sed spiritus sanctus procedit ut amor per modum voluntatis. Sed plures uniuntur in voluntate ad aliquem actum; et ideo spiritus sanctus potest esse a patre et filio.

Alia ratio est, quia repugnaret proprietati spiritus sancti, qua scilicet procedit a patre et filio ut amor: non enim potest esse quod duo sint principium sibi invicem. Unde sicut pater filio non communicat paternitatem, ut seipsum generet, ita nec spiritui sancto, ut filium generet. Sicut autem est inconveniens quod aliquid generetur ex seipso, ita etiam vel plus, quod aliquid generetur ab eo cujus est principium.

[904. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 1 ad 9.] Ad ultimum dicendum, quod pater perfecte spirat spiritum sanctum. Sed quia omnis perfectio patris communicatur filio, quae non repugnat suae proprietati, cum nihil distinguat inter eos nisi originis relatio, oportet quod sicut communicat sibi perfectionem divinitatis, ita etiam perfectionem spirandi. Unde non est propter imperfectionem patris quod filius spiret, sed propter perfectionem filii, qui habet

+ Cincinnati Leaf 40 Recto Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


Cincinnati PL40v.JPG
Cincinnati Leaf 40 Verso
Cincinnati Leaf 40 Verso

Cincinnati Public Library Leaf 40 Verso

+ Cincinnati Leaf 40 Verso Transcription

[column A]

totam perfectionem patris. Eodem enim modo posset argui quod filius non esset Deus, vel quod non crearet.

AD SECVNDVM sic proceditur.

[906. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 arg. 1.] Videtur quod spiritus sanctus procedit a patre et filio, non inquantum sunt unum. Spiritus sanctus enim procedit ab eis ut nexus vel unio quaedam. Sed nexus est distinctorum. Ergo procedit ab eis, ut distincti sunt.

[907. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 arg. 2.] Item, pater et filius diligunt se et inquantum sunt unum in essentia, et inquantum sunt distinctae personae; si enim per essentiam distinguerentur, adhuc diligerent se. Diligunt autem se, inquantum sunt unum in essentia, amore essentiali. Ergo inquantum sunt distincti in personis, amore ab eis procedente. Sed hic amor est spiritus sanctus. Ergo spiritus sanctus procedit ab eis, inquantum sunt distinctae personae.

[908. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 arg. 3.] Item, actus sunt suppositorum. Si ergo spirare est actus patris et filii, oportet quod sit actus eorum, inquantum sunt supposita distincta. Sed spiritus sanctus procedit ab eis per actum spirationis. Ergo procedit ab eis inquantum sunt personae distinctae.

[909. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 s. c. 1.] Contra, pater et filius distinguuntur paternitate et filiatione. Ergo si spiritus sanctus procedit ab eis inquantum sunt personae distinctae, procedet a patre inquantum habet paternitatem

[column B]

et a filio inquantum habet filiationem. Ergo paternitate pater refertur ad spiritum sanctum. Sed pater paternitate refertur ad filium. Ergo eadem relatione, scilicet paternitate, refertur ad filium et spiritum sanctum, et eadem erit processio utriusque, quod stare non potest.

[910. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 s. c. 2.] Item, ut dictum est, dist. 8, quaest. 5, art. 2, nullum simplex procedit a pluribus, nisi in essentia uniantur et operatione. Sed spiritus sanctus est simplex. Ergo procedit a patre et filio inquantum sunt unum.

[911. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 co.] Respondeo dicendum, quod omnis actus refertur ad duo originaliter, scilicet ad agentem, et ad principium actionis. Agens autem est ipsum suppositum, ut homo vel ignis; et principium actionis est aliqua forma in ipso, substantialis vel accidentalis. Dico ergo, quod ly inquantum potest dicere conditionem agentis, vel principium actionis. Si dicat conditionem agentis vel operantis, sic procedit spiritus sanctus a patre et filio inquantum sunt plures, et inquantum sunt distinctae personae, quia ab eis pluribus et distinctis procedit. Si autem dicat conditionem principii actionis, sic dico, quod procedit ab eis inquantum sunt unum. Cum enim operatio non sit nisi ab uno principio oportet aliquid esse unum in patre et filio, quod est principium hujus actus qui est spirare, qui est unus et simplex, quo una et simplex persona spiritus sancti procedit.

[912. Super Sent., lib. 1 d. 11 q. 1 a. 2 ad arg.] Et per hoc patet solutio ad totum. Quid autem sit illud unum commune in patre et filio, patebit in sequenti articulo.

+ Cincinnati Leaf 40 Verso Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


For more information, contact Dr. Fred Porcheddu.