DENISON

Cincinnati Public Library Leaf 35

This leaf contains text written by St. Jerome (c.347-420) or St. Augustine (354-430), two of the most influential Fathers of the Catholic Church, and copied in France in the middle of the fifteenth century. It measures 38.5 x 28 cm, and the vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. See Denison University Leaf 35 for more information about this manuscript.

Text: This leaf contains text from a letter (number 166) written by St. Augustine of Hippo to Jerome in c.415: "De origine animae hominis liber." It is available online at http://www.sant-agostino.it/latino/lettere/lettera_167_testo.htm.

Cincinnati PL35r.JPG
Cincinnati Leaf 35 Recto
Cincinnati Leaf 35 Recto

Cincinnati Public Library Leaf 35 Recto

+ Cincinnati Leaf 35 Recto Transcription

[column A]

Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo, ne de me multum famae crederet: deinde docui hominem quod potui; quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam eius pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus, et fide agendi, et alacritate obediendi, et exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum iuvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui. Accipe igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris.

Quaestio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo: deinde subiungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est quia solus habet immortalitatem. Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat; unde illud est: Sine mortuos sepelire mortuos suos: sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat; ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet: quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem

[column B]

dicitur ab eis qui animam Dei partem esse volunt, hanc eius labem ac turpitudinem quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore: quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest: alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est: Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei.

[2. 4.] Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam, vel merito patiar, quoniam cum de re constat, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia, vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam incorpoream placet appellare naturam quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur vel movetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus quod animat, non locali

+ Cincinnati Leaf 35 Recto Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


Cincinnati PL35v.JPG
Cincinnati Leaf 35 Verso
Cincinnati Leaf 35 Verso

Cincinnati Public Library Leaf 35 Verso

+ Cincinnati Leaf 35 Verso Transcription

[column A]

diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur: nam per omnes eius particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in maioribus maior; sed alicubi intentius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit: nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet; neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest; sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intellegitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia

[column B]

creatam, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi, vitaque sentiri. Neque haec proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur.

[2. 5.] Certus etiam sum animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam: nec liberari posse de corpore mortis huius 5 vel suae voluntatis virtute, tamquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Quaecumque autem sine gratia Mediatoris et Sacramento eius, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt quae de anima firmissime teneo. [3. 6.] Nunc accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat qui pro nobis dignatus est sperni.

Quaero ubi contraxerit anima reatum quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per Sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes nullum re-

+ Cincinnati Leaf 35 Verso Translation

A translation of this leaf is currently unavailable.


For more information, contact Dr. Fred Porcheddu.