University of Colorado, Boulder Leaf 35
This leaf contains text written by St. Jerome (c.347-420) or St. Augustine (354-430), two of the most influential Fathers of the Catholic Church, and copied in France in the middle of the fifteenth century. It measures 38.5 x 28 cm, and the vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. See Denison University Leaf 35 for more information about this manuscript.
Text: This leaf contains text from Jerome's Letter 22, "Ad Eustochium," written c.384. It is available online at http://patrologia.narod.ru/patrolog/hieronym/epist/epist02.htm. A scan of the recto is not currently available.
University of Colorado, Boulder Leaf 35 Verso
[column A]
vir lumbos tuos: Et Joannes zona pellicea cingitur et Apostoli jubentur accinctis lumbis, Evangelii tenere lucernas. Ad Jerusalem vero, quae respersa sanguine, in campo invenitur erroris, in Ezechiele dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus. Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est: omnis in umbilico contra feminas fortitudo. [12.] Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla: Samson leone fortior et saxo durior, qui et unus et nudus mille persecutus est armatos, in Dalilae mollescit amplexibus. David secundum cor Domini electus, et qui venturum Christum sanctum saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae, Bethsabee captus est nuditate, adulterio junxit homicidium. Ubi, et illud breviter attende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Dominum poenitens loquitur: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Rex enim erat, alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa Sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, quae exit per parietem, recessit a Domino, quia amator mulierum fuit. Et ne quis sibi de sanguinis propinquitate confideret, illicito Thamar sororis Amnon frater exarsit incendio. [13.] Pudet dicere, quot quotidie Virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat Ecclesia, super quae sidera inimicus superbus ponat thronum suum: quot petras excavet, et habitet coluber in foraminibus
[column B]
earum.
Videas plerasque viduas, antequam nuptas, infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere. Quas nisi tumor uteri, et infantium prodiderit vagitus, erecta cervice, et ludentibus pedibus incedunt.
Aliae vero sterilitatem praebibunt, et necdum sati hominis homicidium faciunt.
Nonnullae cum se senserint concepisse de scelere, abortii venena meditantur, et frequenter etiam ipsae commortuae, trium criminum reae, ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt quae solent dicere: Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineam a cibis quos creavit Deus ad utendum? Et si quando lepidae et festivae volunt videri, ubi se mero ingurgitaverint, ebrietati sacrilegium copulantes, aiunt: Absit, ut ego me a Christi Sanguine abstineam. Et quam viderint pallentem atque tristem, miseram, et Manichaeam vocant: et consequenter: tali enim proposito jejunium haeresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt, et furtivis oculorum nutibus, adolescentium greges post se trahunt, quae semper audiunt per Prophetam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. Purpura tantum in veste tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior, et super humeros hyacinthina laena Maforte volitans: succinctae manichae brachiis adhaerentes, et so-
A translation of this leaf is currently unavailable.