University of Massachusetts, Amherst Leaf 40
This leaf is from a manuscript copy of Thomas Aquinas's Commentary on the Sentences of Peter Lombard made in Italy in the late fifteenth century. It measures 28.5 x 21.5 cm, and is written in an attractive and clear Humanist book hand. The text is unadorned except for red and blue paraph markers and three-line initials, the latter accompanied by majuscule letters. There is pencil foliation in the upper right corner of the recto. See Denison University Leaf 40 for more information about this manuscript.
Text: This leaf contains text from Aquinas's Super Sententiis, lib.1 d.4 q.2 a.2 expos. [452], to Super Sententiis, lib.1 d.5 q.1 pr. [453]. It is available online at http://www.corpusthomisticum.org/snp1004.php. A scan of the recto is not currently available.
University of Massachusetts, Amherst Leaf 40 Verso
[column A]
[452. Super Sent., lib. 1 d. 4 q. 2 a. 2 expos.] ...et tunc vel facit simplicem relationem; et sic iterum vera est, refert enim identitatem naturae; tamen erit impropria: vel faciet relationem personalem et sic est falsa, quia refert idem suppositum. Potest tamen dici, quod etiam si referat idem suppositum, quodammodo erit vera, sed erit emphatica locutio, ut sit sensus: genuit alterum se, idest similem sibi; sicut dicit poeta: dii faciant sine me ne moriatur ego.
POST HEC QVERI-tur Vtrum [ ].
[453. Super Sent., lib. 1 d. 5 q. 1 pr.] Hic ponit Magister quaestionem de nominibus significantibus essentiam in abstracto, utrum aliquod eorum possit se habere ad generationem ut subjectum vel terminus: et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: ad quod Catholicis tractatoribus consentientes dicimus; tertio determinationem confirmat, ibi: ideo non est dicendum, quod pater genuit divinam essentiam; et haec dividitur in duas partes. In prima ostendit quod divina essentia non habet se ad generationem sicut terminus, ut dicatur generata; in secunda quod non se habet ad ipsam sicut subjectum, ut dicatur generans, ibi: ita etiam non est dicendum, quod divina essentia genuit filium. Prima in duas: in prima inducit probationem; in secunda excludit contrarietatem, ibi: huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait. Primum ostendit tripliciter: uno modo sic. Quia omne quod in divinis generat aliquid, relative dicitur ad illud, et e converso. Si igitur pater generat divinam essentiam,
[column B]
essentia dicitur relative ad patrem, et ita non significaret substantiam secundum Augustinum.
Secundo sic. Pater est divina essentia. Si igitur pater generaret divinam essentiam, pater generaret illud quod ipse est, quod non potest esse, secundum Augustinum, ibi: item cum Deus pater sit divina essentia, si ejus esset genitor, esset utique genitor ejus rei quae ipse est.
Tertio sic. Pater habet esse per divinam essentiam. Si igitur pater generaret divinam essentiam, pater haberet esse per id quod est generatum ab ipso: cujus contrarium videtur magis; et hoc ibi: item si pater est genitor essentiae divinae, cum ipse essentia divina sit, et Deus sit; eo quod generat, et est et Deus est. Ita etiam non est dicendum. Hic probat aliam partem quaestionis, scilicet quod essentia non sit suppositum generationis; et hoc dupliciter: scilicet quod neque essentia generet essentiam neque generet filium, et dividitur in duas: primo ponit probationes utriusque; in secunda inducit contrarietatem, ibi: praedictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus.
Haec dividitur in duas: primo inducit contrarietates ostendentes quod essentia generat essentiam; in secunda ostendit quod essentia generet filium, ibi: dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, patrem de sua substantia genuisse filium.
Circa primum duo facit. Primo objicit per auctoritates Augustini, secundo per auctoritates Hilarii, ibi: huic vero id etiam contrarium videtur quod Hilarius ait. Utraque dividitur in objectionem et solutionem.
AD INTELLECTVM hujus partis de tribus quaeritur: primo utrum essentia se habeat ad generationem sicut generans. Secundo utrum se habeat sicut de quo est generatio. Tertio utrum se habeat sicut id quod est terminus generationis.
Circa primum duo
A translation of this leaf is currently unavailable.